- CASTERIA
- CASTERIAapud Plautum in Asinariu Actus 3. sc. 1. v. 16. Quin pol si reposui remum, Sola egu in casteria, pro schasteria, seu chasteria, Salmasio; quid sit, hisce exponit Lutatius, ad Stat. Theb.----- ----- Signô de puppe datô.A gubernatore, inquit. Nam pertica quadam est in navi, quam hortator remigum tenet, quam si incusserit, remiges non desinunt, si deposuerit, quiescunt a labore. Hanc Casteriam Plautus nominavit in Asinaria, etc. Sed error manifestarius est Exegetae. Casteria enim, Noniô auctore, locus est reponendis remis et instrumento coetero natutico. Portisculus autem, ut docti Viri pridem notârunt, id quod indicatut his verbis. Casp. Barthius Animadversion. ad Statium Tom. 3. p. 604.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.